Fulgentius in anecdoto Rudolfi Helmii (Rh. M. LII p. 178, 31 sqq. de
Thebaide dicit: Inter quos
<Cal>purnius Furculus mirae strenuitatis vir
eminentissime claruit, qui Virgilianae Aeneidis fidus aemulator
(sic recte Helm in apparatu) Thebaidem scribere
adgressus est. Cetera aperta sunt; de Fulgentii Calpurnium
Furculum poetam ementientis fallaciis errat editor doctissimus. Latet
cognomen Statii usitatissimum
Surculus vel Sursulus
(cf. O. Mueller ad Statii Theb. I 1; C. Bursian, J.-B. 1877 III p. 57),
quo agnito ex
purnio non eliciemus Calpurnium,
sed verum Papinium. Antiquissimum igitur est
cognomen illud, cuius
originem recte repetunt a Statio Ursulo Tolosensi, de quo Hieronymus
ad annum Abrahami 2073 Statius
Ursulus (sursulus
unus Schoenii codex) Tolosensis celeberrime in Gallia
rhetoricam docet, si recte Helmius
Fulgentio mythographo commentum illud vindicavit.
Occasione data novum nomen ex isto anecdoto proferam. Quod enim in codice
Parisino scriptum est p. 179,
68 in humana anima, quae exclusis ignorantiae
tenebris totius scientiae perceptibile decorata est, non dubito
quin scribendum sit perceptibilitate.
Berolini.
Return to bibliography.